- OVIUM Cauda
- OVIUM CaudaHebr. aljah, voce maxime propriâ, Levit. c. 3. v. 9. de agno, qui offerri debebat in sacrificium Eucharisticum, caudam integram usque ad coccygem removebit c. 7. v. 3. ubi de oblatione agni pro delicto, caudam offeret et adipem, qui operit extra: c. 8. v. 25. de agno consecrationum, Et cepit adipem et caudam: etc. 9. v. 19. Et ex ariete obtulerunt caudam; in quibus locis omnibus Herb. aliab est, cum in reliquis animalibus cauda eidem genti Sanab dicatur. Eandem vocem usurpant Samaritani, Syri, Chaldaei elt Arabes: quin apud hos alia verbum, de Ove, significat caudam habere amplam et adiposam etc. Verum non intelliguntur hôc nomine vulgares ovium, quales in Europa sunt, caudae, sed, ut habet in Lexico Golius, quales in Orientis ovibus spectare est, quarumminimae decem, vel duodecim libras pendunt, nonnullae autem quadraginta libras pondere excedunt. Eas autem minutatim conc8sas liquant et adipem in suos usus servant, vel ad condiendum inprimis frumentaceum ciblum vel etiam, ut in Persia, et ablibi, ad conficiendas candelas. Cuiusmodi proin caudam Arabes aliô vocabulô nominant, idem sonante, quasi divitem et copiosam dixeris; quemadmodum et segmentum eius, qualia multa apud Arbum fartores et macellarios prostant, voce ab eadem origine manante insigniunt. Ne vero istiusmodi cauda, si humum verreret, laceraretur, plostello illam alligare consueverunt. Est autem plostellum illud parva rheda quamcaudae supponunt, quia caput caudae illorum arietum est latum, ad instar agniculi: neque habet ossa, sed pinguedinem et densitatem et gravitatem: et cum humum verrit, laceratur ac corrumpitur. Proinde plostellum ipsis aptant, quod post eos volvitur, cum ambulant, et cauda illis alligatur, ut habet Glossa, in Talmud. Tr. de Sabbatho c. 5. in Gemar. Cuius moris vestigia in Graecis quoque Scriptoribus reperire est, in Herodoto inprimis l. 3. c. 115. ubi de Arabibus, Duo autem, in quit, habent ovium genera admiratione digna, quae nusquam alibi sunt. Quorum unum longas habet caudas, tricubitalibus non minores: quas trabere si permitterentur, ulcera contraberent, dum cauda ad terram atteretur. Sed unusquisque pastorum hactenus arte fabrili doctus est, ut plostella faciant, quae illarum caudis subligent, singulas ovium caudas singulis plostellis devincientes. Alterum autemovium genus ad cubitalem latitudinem caudas gerit. Vide quoque Aelian. Animal. l. 10. c. 4. Aristotelem Hist. l. 8. c. 28. ubi de Syriae ovibus, ut et de iisdem Plin. l. 8. c. 48. Diodor. Sic. l. 2. ubi de Arabiae parte ad Oceanum intima et Ctesiam de Indis, apud Aelian. l. 4. c. 32. ubi pastores earum ovium, quae ad partum idoneae sunt, caudas amputare, ut facilius ineantur, sed et ex earum adipe oleum exprimere: arietum porro caudas dissecare, ut adipem extrahant, iterumqueconsuere, tradit. Quibus adde Damirem, Scriptorem Arabem, de Animal. multo portentosiora de Indicis ovibus memorantem; ex recentioribus, Ludovicum Vartomannum Navigat l. 2. c. 5. ubi de Principe Aden in Arabia Felice c. 9. ubi de Reame, eiusdem Arabiae urbe; etc. 15. ubi de Zeila Aethiopiae: Busbequium Ep. 1. in itinere Nicaeâ Ancyram; Olearium, qui istiusmodi ovium, tamquam in Syria, Mesopotamia, Gordyaea et Perside vulgarium, meminit, Moscovit, et Persici Itiner. l. 5. p. 548. et Indici l. 1. p. 91. Sed et in Africa et in Aegypto similes describit Leo Africanus l. 9. ut et Ludovicus Marmolius Africae suae l. 1. c. 23. ubi eas Hispanice appellat carneros de cinco quartos: quia cum nostrae solum in quatuor partes, hae in quinque dividuntur, quarum partium una est cauda eaque saepe potissima, etc. E quibus omnibus facile apparet, quare Moses, qui in boum hircorumque sacrificiis de caudane hilum quidem habet, de ovilla tam fuerit sollicitus. Vide plura apud Bochart. Hieroz. Parte prior l. 2. c. 45. et hîc in vocibus Cauda, et Plostellum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.